monumenta.ch > Orosius > 'Goliath' in 'De arbitrii libertate, 24.'
Orosius, De arbitrii libertate, 23. <<<     >>> 25.

24. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  O miseriam miserorum! Si Petrus in aliquo Christum amando peccavit, delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Clamat propheta et clamat in Spiritu sancto: clamat ille, de quo dixerat Dominus: Manus mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum, et nihil proficiet inimicus in eo (Psal. LXXXVIII, 22, 23): et quid clamet, attende: Ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII, 23). 2  David ille electus secundum cor (I Reg. XIII, 14), ille quem promisit Deus facturum omnes voluntates suas (Ibid. et Act. XIII, 22), ille quem unxit in regem, ille quem prophetici spiritus sanctificatione donavit, stupens in obreptione peccaminum, clamat ad Dominum, ut ab occultis suis mundetur implorat, et dicitur ei a Domino, in alio loco: Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bnf17349.190 bellator, et sanguinem fuderis (I Paral. XXVIII, 3); quasi vero sordium abolitione cunctarum ita emundare eum nequiverit, ut dignum digno operi praepararet. 3  David usque ad mortem non emundatur, sed praelato in Templi constructione sibi filio se ipse condemnat: et Goliath cum armigero suo calumniatur mihi, cur Dominus non faciat in eo, quod numquam fecit in saeculo? Dicit Ecclesiastes: Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, ecce hoc recens est, iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos (Eccle. I, 10): et novorum dogmatum instructor affirmat, potest fieri, quod numquam factum est. 4  Non requiras utrum fuerit, quod posse esse non ambigis. 5  Aedificari voluit Deus templum nomini suo, et hoc, ut non nisi innocens et bene immaculatus exstrueret. 6  Duo ad hoc reges cunctis viribus eliguntur, uterque ad adiutorium: de custodia utrique promittitur. 7  Ad David siquidem dicit Deus: Veritas mea et misericordia mea cum eo (Psal. LXXXVIII, 25). 8  De Salomone vero testatur: Ipsum elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem (I Paral. XXVIII, 6). 9  Ex his duobus templum Domini unus praeparat, alter aedificat: praeparat senex, perficit puer. 10  Dignum est enim ut sanctum Domini templum sanctus aedificet. 11  Praeparat, ut dixi, senex, sed quasi postquam peccare cessavit: perficit puer, sed tamen pene cum adhuc peccare non coepit. 12  Ille ante peccavit: hic postea. 13  Ille multo peccato aedificare non meruit: iste multum peccando quod aedificaverat, dereliquit. 14  Et inter haec mirabiliter sibi ordinatio sancta disposuit: ut inter duas aetates, quod perpetuum in homine esse non poterat, pro captu temporis inveniret. 15  Uterque aliquando non peccavit, tamen uterque sine peccato esse non potuit: Ut sit Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4; Psal. CXV, 11), sicut scriptum est: Vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris (Psal. LXVIII, 10).


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik